Pošto nažalost treba radi nekog stalno ponavljati stvari dok se ne nauče, evo još jednog izvora iz sredine XIII stoleća:
Qualiter Hungari ceperunt dominium Dalmatie et Chroatie
Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset.
Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat.
Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie, qui, cum a suis esset contribulibus multis lacessitus iniuriis multisque dampnis attritus, non sperans se posse aliter tantis resistere malis, in Hungariam profectus est. Tunc ad regem Vladisclauum ingressus, eum alloqui cepit, persuadens ei, ut ad capiendum Chroatie regnum et suo dominatui subiugandum exiret dans ei plenam fiduciam id facile posse complere, cum regnum illud uacuum et sine tutela regalis prouidentie remansisse.
His ergo Vladisclauus rex inductus consiliis absque mora coadunato exercitu copioso uenit et occupauit totam terram a Drauo fluuio usque ad Alpes que dicuntur ferree nullo obice resistente. Post hec transiuit Alpes et cepit impugnare munitiones et castra multaque prelia comittere cum gentibus Chroatie. Sed cum alter alteri non ferret auxilium essentque diuisi ab inuicem, facilem uictoriam rex potuit optinere. Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui regni fines intrauerat, in Hungariam repedauit. Fuit autem rex iste non solum armis strenuus, sed relligione et sanctitate insignis.
Kako su Ugri zavladali Dalmacijom i Hrvatskom
U to je doba preminuo kralj Zvonimir ne ostavivši svoga potomka kao nasljednika. Budući da se ugasio sav rod kraljevske krvi, u Hrvatskom kraljevstvu nije više bilo nikoga tko bi po nasljednom pravu trebao preuzeti prijestolje.