CXXVII. L. TITULI SANCTAE CRUCIS PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Respondet querelis regis Ungariae. (Apud S. Petrum, XVII Kal. Octobris.) Ad litteras quas nobis charissimus in Christo filius noster . . . . rex Ungariae, destinavit, rescribimus in hunc modum.
[Regiae celsitudinis litteras, quas nobis per dilectum filium, nobilem virum, E. militem, destinasti, benigne recepimus, et quae significasti per eas, notavimus diligenter. Ad primum ergo capitulum, respondemus quod utique piae recordationis progenitores tui, ex quo regnum Ungariae ad catholicae fidei unitatem, per beati Stephani, regis, diligentiam, divina gratia praecedente, pervenit, cum multa devotione sedem sunt apostolicam venerati, et omnes qui ex ejus progenie descenderunt, sicut in regno, ita sibi et in reverentia beati Petri successoribus exhibenda pariter successerunt, praesertim inclytae recordationis Bela, rex, pater tuus, qui toto tempore vitae suae sedem apostolicam studuit honorare, cui tu, tam in regno quam in devotione, succedens, ea facere studuisti, quae ad ipsius procederent commodum et honorem. Porro, sicut nos ea quae dicta sunt absque dubio recognoscimus esse vera, ita tu ea, quae sunt dicenda vera esse procul dubio recognoscas. Licet enim praedecessores nostri progenitores tuos inter alios reges catholicos diligere ac honorare studuerint quadam gratia speciali, satagentes illis secundum Deum in omni necessitate favere, specialiter tamen clarae memoriae patrem tuum apostolica sedes toto conamine promovere curavit, ita quod, cum propter quasdam causas, sicut credimus, tibi notas, regalem non posset obtinere coronam, felicis recordationis Alexander papa, praedecessor noster, post multas exhortationes, praeceptiones et commonitiones Strigoniensi archiepiscopo factas, ut ei regium diadema conferret, cum ipse non posset ad hoc aliquatenus inclinari, tandem . . . . Colocensi archiepiscopo districte praecepit, ut ipse illum absque praejudicio Strigoniensis ecclesiae coronaret in regem, et sic ad mandatum apostolicae sedis obtinuit coronari. Quantum etiam, circa principium regni tui, quod utique propter dissensiones multorum non leviter exstitit perturbatum, apostolica sedes tibi curaverit subvenire, ipse rerum ostendit effectus, quae tandem, per legatum suum ad hoc specialiter destinatum, te ac tuos ex una parte, nec non et fratrem tuum ac fautores ejus ex altera reduxit ad pacem, quae licet formata fuerit et firmata, utinam tamen melius observata fuisset! Ad secundum vero capitulum, respondemus hoc modo, quod revera tu nuntiis nostris in terram Joannitii, domini Bulgarorum; et ipsius nuntiis ad Ecclesiam Romanam ire volentibus, per terram tuam securum conductum et liberum transitum concessisti, dimittens exercitum ad preces legati nostri, quem congregaveras contra ipsum, sumptibus frustra consumptis, super quibus serenitati tuae copiosas gratiarum referimus actiones. Quod autem scripsisti, quoniam praedictus Joannitius terram, quam pater tuus . . . . sorori tuae, imperatrici Graecorum, dedit in dotem, detinet occupatam, et terram Serviae, tuae coronae subjectam, adjuncta sibi paganorum multitudine copiosa, crudeliter devastavit, ita quod praeter eos, qui per ejus tyrannidem sunt perempti, non pauci Christiani sunt in paganorum captivitatem deducti, eo videlicet tempore, quo precibus nostris inductus, rege Bohemiae a Philippi consortio separato, et regi Ottoni conjuncto, cum ipso, pro isto, validum contra illum exercitum destinasti, certissime noveris, nobis esse valde molestum, quidquid in tuam injuriam et jacturam noscitur attentatum, et ut tibi congrue satisfiat, nos diligens studium impensuros et operam efficacem. Ad tertium vero capitulum, taliter respondemus quoniam, et si scripseris, quod praedictus Joannitius nullius terrae de jure sit dominus, licet aliquam partem tui, et aliam alterius regni ad tempus detineat occupatam, unde miraris, quod tam manifestum inimicum tuum, te inconsulto, tam subito in regem proposuerimus coronare, secus est tamen ex aliqua parte, ut salva tui pace loquamur, cum super hoc non plene noveris veritatem. Nam antiquitus in Bulgaria multi reges successive fuerunt auctoritate apostolica coronati, sicut Petrus, et Samuel, et alii nonnulli post illos. Nam, et ad praedicationem sanctae memoriae Nicolai papae, praedecessoris nostri, rex Bulgarorum, ad quorum consulta saepissime respondebat, cum toto regno suo commisso meruit baptizari, sed tandem, praevalentibus Graecis, Bulgari perdiderunt regiam dignitatem, quinimo compulsi sunt gravi sub jugo imperatori Constantinopolitano servire, donec novissime duo fratres, Petrus videlicet et Joannitius, de priorum regum prosapia descendentes, terram patrum suorum non tam occupare quam recuperare coeperunt, ita, quod una die de magnis principibus, et innumeris populis mirabilem sunt victoriam consecuti. Non ergo negamus, quin forsan aliquam partem terrae violenter invaserunt, sed constanter asserimus quod plurimam terrae partem de jure recuperavere paterno. Unde, nos eum non super alienam terram sed super propriam ad instar praedecessorum nostrorum regem intendimus coronare, volentes, ut et ipse terram restituat injuste detentam, et terra injuste detenta restituatur eidem, cum ipse postulaverit hoc a nobis, ut de terris invasis faciamus inter te et ipsum utrique parti justitiam exhiberi. Cum igitur nuntiis nostris ad eum, et nuntiis ejus ad nos, non solum liberum concesseris transitum, verum etiam securum ducatum, non debuimus opinari, quod ipse tibi esset infestissimus inimicus, licet per nostrae sollicitudinis studium, inimicitiarum occasione sublata, de inimicis fieri valeatis amici, nec repente processimus ad hoc negotium consummandum, cum frequenter ad eum nuntios cum litteris nostris propter hoc curaverimus destinare, ut filiam revocaremus ad matrem, et membrum reduceremus ad caput, quatenus esset unum ovile et unus pastor. Verum, et illud non abs re potuissemus attendere in hoc casu, quod cum nobilis vir, Stephanus, Meganippanus Sarviae, per honorabiles nuntios nobis humiliter supplicaverit, ut in terram suam dirigeremus legatum qui eam ad obedientiam Ecclesiae Romanae reduceret, et regium sibi diadema conferret, nosque petitionem ipsius de communi fratrum nostrorum consilio decreverimus admittendam, hujus legationis officium venerabili fratri nostro, J. Albanensi episcopo, injungentes, intellecto tandem quod hoc tuae sublimitati plurimum displiceret, ob tui gratiam non sine quadam nostri confusione destitimus ab incoepto. Tu, vero postquam expugnasti Sarviam, amoto Stephano, et Vulco substituto in locum ipsius, per tuos nobis nuntios intimasti, quod terram illam ad obedientiam Ecclesiae Romanae reducere cupiebas, et, salvo in temporalibus jure tuo, aequanimiter sustinebas, ut dictus Vulcus regalem susciperet ab apostolica sede coronam. Unde, nos hujus exsecutionem negotii de consilio nuntiorum tuorum venerabili fratri nostro . . . . Colocen. archiepiscopo, duximus committendam; sed, cum jam biennium sit transactum, in nullo novimus esse processum. Ad quartum vero capitulum, respondemus hoc modo, quod licet dilectum filium, L. tituli Sanctae Crucis presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, devote receperis et honoraveris studiose, ita, quod eum in osculo pacis benigne dimissum fecisti usque ad regni fines honeste conduci, ut jam non superesset nisi Danubii transitus de Ungaria in Bulgariam, quia tamen, juxta verbum poeticum: Turpius ejicitur quam non admittitur hospes (OVID. Trist. 5, 6, 13.) Miramur non modicum et movemur, magis quidem pro te, quam pro nobis, quod mox eum retroducere praecepisti, cum minus indecens exstitisset, si non admisisses euntem, quam admissum non sineres proficisci. Rationibus ergo, quas ob hoc in tuis litteris expressisti, sufficeret illud Salomonicum respondere: Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I), nisi respondere nos oporteret ad illud, quod per litteras tuas suppliciter postulasti, ut, vel a proposito coronationis illius desisteremus omnino, vel saltem tandiu cessaremus, donec discordia inter vos, judicio posset, vel arbitrio terminari, cum tu paratus existas judicio, vel arbitrio legati nostri parere. Reddemus ergo paucissimas de plurimis rationes, ne nimis expressa responsio te nimium conturbaret. Cum enim cardinalis praedictus in regno tuo longam fecerit moram, et tam a te, quam ab aliis non solum honeste receptus, sed et magnifice fuerit honoratus, profecto non posset esse mediator communis ad concordiam reformandam aut judex aequalis ad controversiam dirimendam, nisi pari modo in terra sua reciperetur ab illo, ut omnis suspicio tolleretur. Praeterea, non posset illum compellere ad faciendam concordiam, vel justitiam exhibendam, antequam jugum susciperet apostolicae disciplinae, nostroque se subjiceret magisterio et praecepto. Ad haec, cum idem legatus procedat ad propagandum Christianae fidei sacramentum, et promovendum apostolicae sedis honorem, si forsan impedires eumdem, profecto divinam indignationem incurreres, et nostram merereris offensam, illumque tibi redderes amplius inimicum, nihilque proficeres, quia nos modo alio possemus nostrae voluntatis propositum adimplere. Attende nihilominus diligenter, quale denique reputares, si nos impedire vellemus, ne filius tuus carnalis coronari posset in regem, et tale nos reputare cognosce, si tu impedire coneric ne filius noster spiritualis in regem valeat coronari; filius, inquam, prodigus, qui olim cum meretricibus vivendo luxuriose substantiam dissipavit, sed tandem ad se ipsum reversus ad patrem revertitur, qui accurrens amplectitur, et osculatur filium revertentem, praecipiens servis suis, ut eum induant stolam primam, et dent annulum in manu ejus, et calceamenta in pede ipsius, occidantque vitulum saginatum ut manducent, et epulentur, quia filius ejus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est. Qualiter ergo pater indignationem sedaverit filii senioris, parabola te doceat evangelica, cujus doctrinam te cupimus, et in hoc et in aliis imitari. Quod si forsitan verearis, ne postquam coronam acceperit, insolentior fiat subito sublimatus, scire debes pro certo, quod non tantum ex procurata fraude proficeret, quantum deficeret ex fide mentita, nosque minus dicimus tibi, ut tu intelligas per te magis. Ad quintum ergo capitulum, respondemus quoniam, etsi scripseris, quod de iis, qui sedis apostolicae sententiam contemnentes, tibi sub securitate nostra contra fraudem inimicorum nil providenti, Jaderam destruxerunt, elapso jam fere biennio, nihil adhuc justitiae super tam irreparabili damno per Romanam Ecclesiam consequi potuisti; unde, si permitteres praedictum Joannitium coronari, antequam inter te et ipsum discordia sopiretur, nunquam amplius per Romanam Ecclesiam tibi posset justitia exhiberi, nolumus te, fili charissime, ignorare, quod tam stolium Venetorum, quam Francorum exercitum propter destructionem Jaderae anathematis vinculo curavimus innodare. Cumque majores exercitus Gallicani absolutionis beneficium postularent, non prius potuerunt absolvi, quam juraverint nostris stare mandatis, et obligaverint non solum se ipsos, sed suos etiam successores per litteras authenticas et patentes, quod ad mandatum nostrum super illo excessu satisfacere procurabunt. Quia vero . . . . dux Venetorum, et sui nondum absolutionis gratiam postularunt, nos in tantum jam processimus contra eos, quod dilectum filium . . . . . suum patriarcham electum, noluimus consecrare; imo cum ad nos personaliter accessisset, remisimus eum non sine multo pudore confusum. Significavimus quoque tibi, ut apud Jaderam, quae hactenus cum tota provincia sua subjecta fuit patriarchae Graden. faceres electionem canonicam de persona idonea celebrari, et electum ad nos consecrandum, et palliandum dirigeres, ut sic inciperemus punire superbiam Venetorum. Pari modo praedictus Joannitius puniretur, si post susceptionem coronae nollet super discordia, quae vertitur inter vos, arbitrio, vel judicio legati nostri parere, fierentque novissima sua deteriora prioribus, et error novissimus pejor priore. Quia vero quantumque saepedictum Joannitium diligamus, te tamen diligimus incomparabiliter magis; modum, sicut credimus, invenimus congruentem, per quem honori, et juri tuo debeat provideri, sicut per litteras, quas super hoc modo dirigimus, advertere poteris evidenter. Quocirca, serenitatem regiam rogamus attente, et monemus, quatenus, Deo dans gloriam et...