Explicatio iconum libri undecimi, super vestitu, moribus ac lingua Vandalorum, Gepedum, et Burgunduionum.
Quae destrue corporum ac moribus Gothorum superiore libro diximus, hæc omnia conueniunt cùm Vandalis ac Gepedibus, tum verò præcipuè Burgundionibus: utpote quos omnes populos Germanicæ cùm originis, tum linguæ fuisse constat. Quare ea cuncta hic repetas, lector candide, licebit.
DE GEPEDUM ac Burgundionum vestitu ac moribus teorsim Sidonius Apollinaris ita canit:
Vis dicam tibi quid poema frangat:
Ex hoc barbaricis abacta plectris,
Spernit semipedem stylum Thalia,
Ex quo septipedes videt patronos,
Felices oculos tuos & aures,
Felicemque libet vocare nasum,
Cui non allia sordidaeque caepae
Ructant, mane novo decem apparatus.
Quem non ut vetulum patris parentem,
Nutricisque virum die nec orto,
Tot tantique petunt simul Gigantes,
Quot uix Alcinoi culina ferret.
Quid me, et si valeam parare carmen, Fescenninicolae iubes Diones,
Inter crinigeras situm catervas,
Et Germanica verba sustinentem
Laudantem tetrico subinde vultu,
Quod Burgundio cantat esculentus
Infundens acido comam butyro.
GEPEDUM, Vandalorum, Burgundionumque, utpote Gothicorum populorum idioma Teutonicum fuisse, ex multis, vel regum ipsorum principumque nomina declarant. Apud Gepedas quippe Hilderichus, Geberichus, Ardarichus, Thrasymundus, Chunímundus regnarunt: que Teutonica nomina propria & hodie manent. Sic Vandalis leguntur prefuisse Visumarus, Carocus, Godegisclus, Goldemarus, Genserichus, & Henrichus. Que nemo non Germanus no mina intelligit, & nostro seculo usurpata passim, etsi Latini scriptores corruperint pro parte cum in nostra lingua efferantur rectius, "der Wissmayr", id est cam pestrium dominus: Erich Gotschalkh, Goltmayr, Gantzreich, totus opu lentus, etc. Tales fuerunt apud Burgiones, sive Burgundiones, voces regum principumque merè Teutonice, Athanaricus Gundiochus, Childpericus, Gundomarus, Sigismundus, etc. Porrò ad Teutonicam horum populorum cùm originem tum linguam, facit locus Berosi libro V Antiquitatum: qui tradit, Tui sconem imperasse à Tanai fluvio usque ad Rhenum, et maximos multosque Sarmatiæ populos fundasse, unde legimus in Annalibus, veteribusque historiis, no solum Cimbros, unde Franci descenderunt, verum etiam Gothos, Vandalos, Gepedasque ex Sarmatia sive Scythia processisse. Huc facit quod scribit Plinius libro 4. capitulo 14. Germanorum (inquit) genera quinque: Vindelici, quorum pars Burgundiones, Varini, Carini, Guttones, ubi pro Vindelicis, Beatus Rhenanus censet legendum Vandali. Sic Procopius tertio Gothicæ hiftoriæ libri Honorio igitur occidenti præsidente, inquit, Barbari illius invasere regione. Qui verò fuerint, et quomodo, dicam. Gothicæ gentes multæ quidem & aliæ priores fuere quam nunc: omnium aut maximæ et potentissimae, Gothi & Vandili, & Visogothi, & Gepedes, iamdudum & Sarmatę & Melanchleni appellati. Sunt & qui Geticas gentes has vocent: qui omnes nominibus quidem inter se differunt, cæterò conveniunt. Nam & albi sunt omnes corpore, flavi coma, proceri quoque, & aspectum probo legibus item eisdem utuntur. similiter & Arrianæ omnes opinionis, voce unica Gothica appellata utentes: & ut mihi sané videtur, ex una omnes gente procreati, nomina postea ab eorum ducibus varia sortiti. Non diffentit à Procopio Iordnandes Gothus, vel secundum alios Alanus, in Gothica historia ita nominatim scribēs: Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto præmio ditatus Geta, recessit ad patriam: quem Gepidarum cernens natio, subitò ubique vincentem, prædiscque ditatum, invidia ductus, arma in parentes movit. Quomodo verò Gethæ Gepidaeque sint parentes, si queris, paucis alsoluã. Meminisse debes, me initio de Scanziae infulæ gremio Gothos dixisse egressos, cum Berich suo rege, tribus tantum navibus vectos, ad citerioris Oceani ripam. Quarum trium una navis, ut adsolet, tardius vecta, nomen genti fertur dedisse. Nam lingua eorum pigra Gepanta dicitur. Hinc factum est, ut paulatim & corruptè nomen eis ex convicio nasceretur. Gepidae namque sine dubio ex Gothorum prosapia ducunt originem. Sed quia, ut dixi, Gepanta pigrum aliquid tardumque signat, pro gratuito convicio Gepidarum nomen exortum est. Quod nec ipsum credo falsissimu. Sunt enim tardioris ingenii, graviores corporum velocitate. Hi ergo Gepidae tacti invidia, dudum spreta prouincia, comma nebant in insula Viscle amnis etc. Hæc de Gepedarum, sive Gepedum origine, Iordnandes Gothus: que possumus ad congetiles populos similiter accomodare. Nam quemadmodum à tarditate, origine Germanica nominati sunt Gepedae: sicab erroribus continuis, mutatisque subinde sedibus, Vandali, sive Vandili: & à constructis multis castellis Burgiones, seu Burgundiones, noméclaturas sortiti fuere. Manent he omnes in nostra adhuc lingua voces. cum enim alique tardu, ut festinet, adhortamur dicere solemus "gee pald." unde fortasse Gepanta vox de fluxit, quã corruptam esse autumo, "N" litera pro "L" posita, "Geepald". Eadem ratione "Wandren, Burger, Burgen," loquimur, ab errado videlicet, & civita tib. constructis, ubi oppidani colunt. Sed placet fylvam aliquot vocum subii cere Vandalicarum, quarum origo partim a Græcis partim à Germanis petitur. Evenit enim, procedete tempore, ut Slavini Vandalis Gothis inserti ac mixti, compositum tale idioma suscitarint, quali hodie utuntur Vuendi, qui in medio Germanorum Slavinorumque colunt, ad oramaris Germanici Balthei apud Pomeranos, Meclaburgenses, Brãdeburgenses, & Hungaros, in comitatibus scilicet Poloniæ regno vicinis, Cepusio, Liptoviesi, Aruēsi, Sariēsi, Turocesi, Turnensi, Nitriensi, Novisolii, ac Posaniesi: ubi adhuc oppida supersunt Vãdalorum, Gepedarumque, reliquiis culta, Cassovia, Eperium, Bartfa, Leucziu, Cassmarkhium, Nouum solium, Antiquum solium, Chremnitium, Shemnitium, auri argentique fodinis famigeratissima loca, Pibritium, Thranchynium, Bela, et alia pleraque in Slauinica lingua desumpta vocabula.