Jurisdictio Graeci ritus dissidentium Orientalium
I. Variis nominibus hodie exprimuntur. Hi
Vlahos, Vlahchos vocant; hi vero
Rascianos, aut
Serblos; quidam,
Albanenses, Bosnenses appellitant. Ipsi attamen
Rascianorum nomen potissimum usurpant, ut sic fide veterum Privilegorum, decretalium item articulorum uti Mathiae Decr. V Art. 3 et 4 etc. Vladis 2. Art. ultimo etc. antiquitatem suam in Regno tueri possint. Sunt nihilominus, et diligenter quidem, distinguenda tempora, aetatesque, cum ab orbe condito, quaevis sic stetisse, fuisseque in Republica ordinata, ut nunc sunt, non nisi insanus sentiet. Doctissimus Ritterus reliqua inter, habet etiam extractum Privilegiorum Rascianorum veterum, quae utrum sibi applicare valeant, post partium illarum recuperationem, legalium Fororum judicio relinquo. Ex his extractibus quorundam meminisse voluimus, ad Historiae illustrationem.
Anno 1412. Sigismundus titulo novae Donationis Cives Civitatis
Kewe jubet statui in praediis desertis Walvanis et Mekenot vocatis. Idemque Rex confirmat libertates Civitatis
Kewe anno 1428. immunitando ab omnibus censibus et exactionibus, demptis duobus centenariis caerae, Festo Circumcisionis pro munere strenarum Regiae MAtti dandis. Imponit quoque iis custodiam
portus Regii, ibi servandam. Consert Villas Balvani et Zkorenovez, honoremque liberae Civitatis imperitur. Anoo autem 1435. Civitatem Kewe et villas ad eam pertinentes, Balvanos et Zkorenovez ab omni solutione Tricesimarum, de rebus etiam mercantilibus eximit. Anno 1450.
Ladislaus Rex, jubet eos in quibusvis privilegiis conservari. Anno autem 1455. indulget:
"Ut ipsi Cives nostri Rasciani tamdiu, quousque ad Civitatem nostram Hominiensem in partibus inferioribus, ac metis Regni nostri Hungariae existentem, de qua iidem propter metum Turcorum praeteritis disturbiorum temporibus, ad praescriptam nostram insulam Choepel advenissent, cessante scilicet hujusmodi metu Turcorum redire valuerint, in eadem villa nostra Kyskevy, pacifice permanere; ac terris campis et portu in opposito ejusdem villae, in fluvio Danubii exsistentis, cunctisque aliis utilitatibus ejusdem villae Kyskeve; sed et omnibus illis libertatibus, et libertatum praerogativis, quibusPraedecessorum nostrorum, ac etiam nostris temporibus, primitus in praescripta Civitate nostra Koviniensi etc. usi fuissent et gavisi, uti frui et gaudere valeant."
Anno 1464. VIII. Idus May
Rex Mathias confirmat Praedecessorum Regum Privilegia, donec cessante metu Turcico ad praevium locum suum
Kewy redire possint; indulgendo liberam lignationem in tota insula
Csepel. Annis quoque 1473. 1474. 1489. largitur Rascianis privilegia nova; uti et
Beatrix Regina anno 1477. Quae
Vladislaus confirmavit.
Anna quoque Regina Hung. 1503. Joannes denique de Zapolja, 1536.
II. In Croatia et Sclavonia Rascianorum initia sunt sub Ferdinando, ut superiores docent epistolae. In Generalatu autem Varasdinensi, ab anno 1595. Initio carebant Ecclesiastica sua jurisdictione, verum a latini ritus Parochis providebantur. Roma istud vetante,
Simeon Vrattanja uti memoravimus
Graeci ritus in his regionibus, sub
unionis pallio, assumptaque obligatione; jurisdictionem incoavit. Sed eo mortuo Domitrovichio Episc. Zagr.
Euthymius Constantinopolitanus, Archiepiscopus Sophiensis et Valachorum, avaritia Officialium confinii subintravit. Marcsenses et Lepovinenses Monachos, suos effecit, et Francisco Erghelio de
dato Beslevich, die 12. Martii anni 1631. scribit, significans reliquia inter: se, ad visitandam et perlustrandam Provinciam suam, nempe
Crainam Ivanicensem, e domo sua contulisse, populumque ad se illico accurrisse. Exhibetur haec Epist. in
Erghelio Tom. 2. Hist. Eccl. Zagr. MSS. Constabilivit iste, praefatam jurisdictionem Graecorum dissidentium, sub patrocinio Officialium confinii. In
Paulo Zorchich per quem, Jurisdictio Unitorum, juxta rei institutae initia, fuit restituta; ob
Lepovinenses schismati inhaerentes, in integrum reponi non potuit, partim ob bella cum Turcis gesta, partim ob informationes militarium, avaritiam suam, politicis reflexionibus tegentium. Hinc
Lepovinense monasterium, dissidentem jurisdictionem sustentabat, secutumque est;
Marcsense autem ad unitam reversum Unitorum; ob quam, in Generalatu Varasdinensi, Episcopatus dissidentium erigi non potuit. Atque haec ganuina causa est, quaesitorum modorum, ut
Marcsense illud monasterium desinat, malueruntque tradi illud
Piaristis, ac ut per illud Archiepiscopi, et dissidentium Graeci ritus Orientalium jurisdictioni decedat.
III. Magno illo Leopoldo, Hungariae, Sclavoniae, Croatiaeque Recuperatore, et potentiae Turcarum vindice, cum recuperata Inferiore Sclavonia, ad populum caeterum, Sacrae Coronae olim membra, suas ut ajunt
Patentes litteras exmisisset Anno 1690.
Arseniusque Chernovich, cum copioso populo, ad gratiam Leopoldi confugisset; haec
Orientalium Graeci Ritus jurisdictio, ob
Archiepiscopalem dignitatem firmata est in Sclavonia, et Croatia; quin crevit indies, ut praeter Episcopatus in inferiore Sclavonia, in Croatia aeque duos Episcopatus habeant. De quibus, antequam dicamus, Lectori erudito,
Patentes illas Leopoldi cum ejus accessoriis, communicandas duximus, quod hae instituto nostro serviant, confirmentque et doceant Sacrae Regni Coronae, Regumque nostrorum Apostolicorum jura. Itaque,
Patentales.
"Nos Leopoldus Divina savente Clementia, electus Romanorum Imperator semper Augustus; ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Bosniae, Serviae, Bulgariae etc. Rex. Archidux Austriae, Dux Burgundiae, ac Superioris et Inferioris Silesiae, Wirtembergae, et Theckae, Princeps Sveviae, Marchio S. Rom. Imperii, Burgoviae, Moraviae, Superioris et Inferioris Lusatiae. Comes Habspurgi, Tyrolis, Ferretis, Kyburgi, et Goritiae; Landgravius Alsatiae; Dominus Marchiae Slavonicae, portus Naonis, et Salinarum. Omnibus populis et Provinciis, ab hoereditario nostro Hungariae Regno dependentibus: et quibuscumque aliis, praesentes lecturis aut audituris, imprimis vero populo Albanensi, gratiam nostram Caesaream Regiamque, et omne bonum."
Baltazar Adam Krčelić: De regnis Dalmatiae Croatiae, Sclavoniae notitiae praeliminares: periodus IV. distinctae quibus ex scopo et fine post veteris Pannoniae praecipue Saviae su Florente decrescenteque Romano Imperio ... , Jandera, 1775, str. 433-434