CROATIA 
REDIVIVA
REGNANTE
LEOPOLDO MAGNO
CAESARE,
DEDUCTA
AB
EQUITE PAULO RITTER.
ZAGRABIAE,
1700.
REDIVIVA
REGNANTE
LEOPOLDO MAGNO
CAESARE,
DEDUCTA
AB
EQUITE PAULO RITTER.
ZAGRABIAE,
1700.
Donji video prikazuje kako da instalirate aplikaciju na početni ekran svog uređaja.
Napomena: This feature may not be available in some browsers.
Prevod:Ne quis vero Croatos a Slavis aut Illyriis aliam existimet esse nationem, hic monitum iri volumus. Croatos nempe tam inter se quam a Dalmatis Slavorum nomine nuncupatos in scripturis antiquis reperitur; In Privilegiis autem tantum se Duces et Reges Croatorum non Sclavorum nominarunt, ut Lucius /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 15./ refert; Imo Croatia a vicinis Dalmatis et Ungaris Sclavonia nuncupata est ait /Libro 4. capite 3., libro 6. capite 4./. Sed nec Croati tantum, verum et Servii illius /Ibidem capite 11./ Slavi erant. Croatiamque et Serviam Slavonicas regiones /Ibi libro 4. capite 3./ vocat. Nam et Serviam antiquo vocabulo Dalmatiam vocatam fuisse /In notis ad Diocleatem nota 25./ vult. Georgius Barakovich opus suum /Vila Slovinkinja/ de Croatia sub Slovinicae Musae nomine, egregio versu concinnatum, edidit; omnesque superius dictae gentes vernaculam suam linguam generaliter Slavam, vel Slovinicam, id est Illyricam nuncupant, cuius usum communem habent. ut Croatae proprii, nas Hervatski aliti slovinski jezik: id est; nostra Croatica sive Slavonica lingua. Carnioli, nas krajnski inu slovenski jezik; nostra Carniolica et Slavonica lingua; sic caeterae. Quos enim Graeci et Latini Illyrios, ipsi se Slavos et Slovinos nuncupabant. Unde apud nonnullos tota Croatia Slavoniae nomine tenetur; apud nationales etiam Macedonia. Hinc Rogerius, Belam IV. Regem Ungariae a Tattaris pulsum in Slavonia moratum fuisse narrat; quae Croatia nostra Mediterranea (ubi Modrusam et Bihigon oppida muro texit) ac Maritima, in qua ad profligationem Barbarorum se conservavit, intelligenda est. Hornius item in Slavonica Illyrica Dalmatiam, Bulgariam, Croatiam, Albaniam, recenset: ac Pater Micalia tam titulum, Blago jezika Slovinskoga, id est, Thesaurus Linguae Illyricae, Lexico suo Illyrico Italico Latino inscribit, quam in eius Abecedaria serie sub littera H docet;
Hrrivat, Hervat; Croato; Illyricus, ci Croata, ae.
Hrrivacia, Hervatska zemglja; Croatia: Illyris, idis.
Illyricum, ci. Croatia, ae.
et in serie litterae S.
Slovinaç, Dalmatin; Slavone, Dalmatino; Illyricus, ci.
Dalmata, ae.
Slovinska zemglja: Slavonia, Dalmatia: Illyricum, ci.
Dalmatia, ae. Macedonia, ae. etc.
Ne mogu se ovde ne začuditi, smatrajući razumnim pretpostavkama Ioanna Lucija našeg; osim ako i njegova dela, sa novim izdanjima, nisu iskrivljena, te da sudbina posle autora nije promenila stvarno značenje.Non mirari non possum hic, meris coniecturis impensum, Ioannem Lucium nostrum; nisi et ipsius Opera, suggestis novis editionibus, depravata, auctoris sensum posthomo fato immutarint; Ubi Diocleatis et Maruli de Regibus Croatiae Commentaria, ex antiquissimis codicibus, lingua vernacula conscriptis, in Latinam translata, non nihil carpat, et quaedam in dubium fidem vocet; Quod Narentanos, eandem cum Croatis nationem fuisse, ambigat. Et Tragurium, Patriam suam, nec non Spalatum et Iadram, Civitates Maritimas Croatiae adimit: eas Dalmatiae, quasi alienae regioni, aut alteri genti, appropriaturus. Primum eo argumento fundare supponitur; Quod patria illa commentaria cum Graecorum Francorumque notis, in rerum actarum tempore, ac Regum nominibus, per omnia non conveniant. In secundo haeret; quod specialiter Paganiam describens Porphirogenitus, eandem versus Croatiam baptizatam Cetina fluvio terminari adscripserit. Et tertium; quod in Civitatibus illis Latinorum et Romanorum reliquiae se conservaverint, illorum lingua adhuc uterentur, et Dalmaticum nomen, Provinciae a Romanis inditum, conservent. Ad haec (pace eiusdem Lucii) ex ipsius vulgatis de Regno Dalmatiae et Croatiae exemplaribus quaedam perpendenda opponam. Et quidem ad Primum. Ex ipsis, de Regno Dalmatiae et Croatiae nomine, auctore Ioanne Lucio vulgatis exemplaribus /Libro 2. capite 8./ legitur. Duces Croatorum detracto Francorum iugo, cum nullum superiorem cognovisse reperiantur, a suis Croatis Reges nuncupatos, eos, qui universam Regionem possederunt, quam, sub eorundem Francorum quoque Imperio, Regnum Croatorum dictam, ex privilegio Terpimiri et Annalibus Francorum constat. At quamvis Cresimirum maiorem in primo Regem non vocet Petrus, prout in secundo Patrem et Avum: satis est, quod Cresimiro filio Regi praepositus, Cresimirus maior, subintellecto Regio nomine, appelletur.
Cresimira istog, kao većeg, i da su prethodni kraljevi bili stariji, prepoznaje se iz smisla starog registra privilegija monaha Svetog Hrizogona iz Jadra, pisanog 1067. godine, koji glasi:Cresimirum eundem maiorem, eoque antiquiores Reges fuisse, dignoscitur ex sensu antiqui registri Privilegiorum monacorum Sancti Chrisogoni Iadrensis Anno Dominicae Incarnationis 1067. conscripti, quae sunt; Hanc ipsam denique terram his ipsis terminis terminatam, sine infestatione quorumlibet hominum servis Dei perpetuo possidendam, hoc modo antiquitus in nostro iam dicto Monasterio ferunt fuisse datam, quod Rex quidam Croatorum veniens votum reddere Deo, ad Ecclesiam praefatam petentibus servis Dei pro suo remedio animae donavit eam; quod factum pronepos eius, praedictus Rex nostris quoque stabilivit diebus. quod clare innuit Cresimirum maiorem fuisse Regem, et li quidam, ipsum ex pluribus anterioribus aliquem subintelligit. Quod vero Dircislavum primum titulum Regium ab Imperatore Constantinopolitano consecutum, argui posse, ex Archidiaconi verbis, asserat: illius verba ad proprium, non autoris sensum interpretatur. ubi namque Archidiaconus /Capite 13./ dicit; ab isto Dircislavo caeteri Reges Dalmatiae et Croatiae appellati sunt; id est Croatiae, et Dalmatiae Romanae uti Provinciae titulo assumpto, fors coepit Dircislavus; cum anteriores eo Reges solo Croatiae vel Croatorum Regio titulo contenti fuissent: quin et post ipsum Cresimirus Patritius et Chroatorum Rex tantum scribi et nuncupari voluit. tum etiam quod primus Dircislavus, et ab eo caeteri successores eius Reges, recipiebant Regiae dignitatis insignia ab Imperatoribus Constintanopolitanis et dicebantur eorum Eparchi sive Patritii. /Archidiaconus ibidem/.
(...)
Dixi Reges Croatiae, alios Duces et Principes sub se habuisse; Iupanos quippe /Idem in Notis ad Diocleatem nota 20./ Rassiae constituebant Reges Croatiae. Et /Ibidem ad notam 20/ Stephanus Knez Bosnae, id est Comes, a Bodino Croatorum Rege constitutus fuisse legitur. Imo Bodinum filium Michaëlis, Croatiae Regis, Regem Bulgaris a patre datum, Curopalata scripsit, et Ioannes Lucius /In iisdem notis ad finem/ refert.
Što se tiče Narentana (o kojima će više biti reči kasnije), bilo bi nelogično sumnjati da su oni bili iste krvi sa Hrvatima; jer smo, pored gore izloženog, dokazali iz svedočenja prethodno navedenih autora da su Bosna, Srbija, Chudvergija, Albanija i druge provincije, daleko udaljene od reke Neretve i obuhvaćene vlašću Narentana, bile naseljene Slavenima ili Hrvatima; i da je sada jasno da je njihova kolonija govorila svojim maternjim jezikom, slavenskim ili hrvatskim.In Narentanorum vero (de quibus suo loco plura) cum Croatis gentilitate ambigere, incongruum erat; cum, praeter superius enarrata, Bosnam, Serviam, Chudvergiam, Albaniam et coeteras Narentanorum ditione celebriores ac a Narentae flumine longe remotiores Provincias, Slava sive Croatica gente inhabitatas fuisse, suprarelatis autorum testimoniis comprobavimus: et nunc earum coloniam esse manifesto habetur, Slavo sive Croato idiomate, sibi nativo, loquentem. Sed et ipsi Contravertenti, /Operis citati libro 2. capite 2./ Croati et Narentani utrique Slavi sunt; Slavosque pro Croatis summendos esse, dicit. Ita et Veneti, uti etiam Graeci scriptores Narentanos nunc Slavos nunc Croatos appellant. Porphirogenitus quoque Narentanorum ditionem Paganiam, id est Croatiam non baptizatam vocat. Nam ut Croatiae baptizatae Civitates /Capite 31./ recenset, ita de Croatia non baptizata sic /Capite 30./ scribit; Ab Orontio Pagania incipit, procurritque ad Zetinam flumen. Et post Pagani autem vocantur, quod baptismum non accepissent eo tempore, quo Sclavi omnes baptizati erant. ita enim Sclavorum lingua nuncupantur, quicunque baptismi expertes. Romanorum vero dialecto Regio illa appellatur Arenta et populi Arentani. Eadem Arenta sive Narenta Chulmiae regio maritima Thomae Archidiacono /Capite 36./ est. Narentanorum autem /Ioannes Lucius operis citati libro 2. capite 5. ad finem/ loca Almisani tenuerunt, qui Caciclos sive Kacichios Protectores, Comites et Duces habuere. Cacicli autem Comites cum aliis Comitibus Croatiae erant /Idem ibidem libro 4. capite 4./. Quin et Mucarum (nunc Makarska) in media pene Regione ad litus Maris sita Episcopalis olim Civitas, initio labentis saeculi, saecundo nempe lustro, Senonsibus Croatis tributaria fuit: Imperio Turcico subiecta; ut in Patriae Manuscriptis legitur, recensque hominum memoria vidit. Hinc non satis capio sensum eiusdem Ioannis Lucii, ubi /Operis citati libro 2. capite 5. ad finem/ ait; Cuius generis census fuerit, quem Croati, et Narentani a navigantibus extorquebant, ex relatis Danduli verbis distingui non potest: ita ex iis, quae suo loco dicentur de Almisanis, qui loca Narentanorum tenuerunt, et Segniensium Croatorum, qui nostris temporibus non minores molestias, Venetis longe maioribus viribus pollentibus, inferre ausi sunt, coniectari poterunt ea, quae ab auctoribus non traduntur. Ex quibus duo in Lucium animadvertenda sunt. Primum; quod censum a navigantibus extortum dicat; quem tamen ipsi Veneti Scriptores tributum vocant; ut Sabelicus /Libro 2./, Petrus Iustinianus /Libro 1./, Iulius Faroldus /In Annalibus Venetiarum/ et coeteri.
Drugo; da su Almisaniji držali mesta Narentana i Segnijski Hrvati, koji su u to vreme postojali – prvo prepuštam prosuđivanju čitaoca.Secundum; quod Almisani loca Narentanorum tenuerunt, et Segniensium Croatorum, qui eius temporibus et. Primum Lectorum arbitrio pensandum remitto. ad Secundum; Eius temporibus Almisanorum vetus nomen vix in Urbis ruinis haesit: at Senonum sive Segniensium Croatorum arma terra marique personabant. Sed hic transcribentis error: legendumque sic auctor sentiebat; de Almisanis, qui loca Narentanorum tenebant, et Segniensibus Croatis, qui, etc. Totam itaque regionem Chulmiam in Chroatia cum Archidiacono /Capite 13./ censendum est comprehendi: quam ipsius Lucii /Operis citati libro 4. capite 4./ testimonio, a Comitibus Croatis rectam et possessam fuisse, patet: ita et populum eiusdem Regionis Narentanum, alios non habuisse Reges, quam Croatos, et eorum vicarios Principes pro Rectoribus et Iudicibus; ut ex Danduli aliorumque historicis traditionibus palam colligitur: Narentanorum autem nomen a Narentae fluminis incolatu obtinuere, quemadmodum et Bosnii a fluvio Bosna sunt nuncupati, quod ipse /Memorie di Trau libro 1. capite 9./ recognoscit.
Quo ad vero Civitates memoratas, ei argumento, ex Porphirogeniti relationibus desumpto inhaeret, quod Diocletianus Imperator, valde Dalmatiam amavit, unde etiam populi Romani colonias eo deduxit. Et postquam Slavi Romanos deleverunt, eorumque loca tenuerunt, reliqui Romani in orae maritimae oppidis servati, eaque etiamnum tenent, et sunt ista: Rausium, Aspalathum, Tetranguria, Diodara /Ioannes Lucius, De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 1. capite 6./. At sicut Mare Dalmaticum dici non poterat, antequam ipsi Dalmatae mare attigissent, quod diu post Romanorum adventum evenisse constat: neque aliquis ex antiquis auctoribus Dalmatici maris mentionem facit, solus Ptolemaeus aliquas ex Insulis Adriaticis, quas caeteri inter Liburnicas ponunt, Dalmaticas nominavit: sic etiam, deletis Romanis et Dalmaticae Provinciae nomine sensim cessante, nec Mare Dalmaticum, nec Insulae Dalmaticae, minus Civitates, in Continenti Croatico sitae, Dalmaticae dicendae sunt. Et sicut Rausinam Porphirogeniti Civitatem sua liberalitate Dalmatiae adimit, Slavoniae approprians: ita magis Spalatum et Iadram (Tetraguria minus curata) Slavonicae earum Croatiae iure bono reliquisse debuisset, non ignarus suarum in utroque opere /De Regno Dalmatiae et Croatiae et Memorie di Trau/ traditionum, ubi revolutis Dalmatiae Civitatum Archivis, inter tot divorum Croatiae et Ungariae Regum privilegia nec unum reperitur a Graeco aut Franconico quopiam Imperatore illis concessum. quin Privilegia Regum Croatorum Cathedrali Ecclesiae Traguriensi concessa, adhuc ante Beati Ioannis Episcopi illius tempora periisse /Libro 2. capite 11./ indolet. Sed eaedem ipsae Dalmaticae Lucii nostri Civitates tam Croatiae Regibus, eorumque Vices gerentibus Banis, ac ipsorum substitutis Vicebanis anterioribus temporibus parebant: quam etiam ex Croatica Nobilitate proprios sibi Comites et Protectores semper eligebant. ut apparet in praeliminari eiusdem operae, Memorie Historiche di Tragurio intitulatae: ubi Comitum et Protectorum Civitatis Traguriensis deducta serie, ab Anno Christi 1000, usque ad Annum 1420 et ulterius, meri Croatiae, Regiique Comites illi praefuere. quam totam seriem 36. tantum annis (id est a 1322, ad 1358) Veneti Praesides interruperunt. Quod vero /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 15./ Dalmatas a Croatis etiam Latinos nominatos reperiri asserat; ac ulterius /In praefatione Memorie di Trau/ dicere praesumat: quod lingua Romana moderna, o volgare, non piu Italiana che Dalmatina puo dirsi: id a nullo Dalmatarum, sed nec ab Italo linguae et regionis gnaro facile quis audiverit aut legerit. Dalmatae namque ipsi (servato hoc veteri Provinciae Romanorum in Illyrico institutae nomine) licet etiam Ducali Venetorum a Regali Croatorum iurisdictione separati, raro se Dalmatas (taceo Italos aut Romanos) sed Slavos et Croatos proprie, vernaculamque Slavam, Slovinicam, Croaticam, vocant. Nec ullus est inter innumeros gentis huius, genio ad Musas aeque aptissimae ac deditissimae, qui vernaculam secus nominaret; ut supra memoratus Barakovich Iadrensis utrumque opus suum (Jarula uresna et Vila Slovinka) Slavonicum et Croaticum, Patriamque Croatiam ait: summam, Vilae premissam, sic ordiens;
Zgovor, strah i suze, razmirno dreselje,
Ljuben cvil i uze i skladno veselje.
Slovinske Dexelje, da xivu slovuchi,
Izpunif me xelje grem svitu pojuchi. Quod Latine sic efferi potest;
Condictum atque metum, lacrymas, incommoda belli,
Dilectos gemitus, vincla et concordiam amorum,
Illyrici tellus ut vivat nempe sonora,
Orbe canens compos votorum pergo meorum. et in responso ad Presbyterum Matthaeum Thomasevitium /Ibi pagina 267./
U slozi Harvatskih, menise tako mni,
I pismah Slovaçkih, da tebi druga ni. id Latine sonat;
- - - Chrovato carmine, cantu
Illyricoque, ullum vix tibi credo parem. ac ad eundem auctorem Ioannes Tonkovich Canonicus Sibenicensis sic /Pagina 269./ applaudit;
Da pokle livadi i gorre Planinke
Çastni glas osladi tve Vile Slovinke,
Spivajuch Zadarske pohvale dostojno
I slave kotarske istinom vokolno
Poznasse pokojno Hervatsku çistu kërv. quod ita interpretatur;
At postquam campos, postquam iuga montium obivit
Illyricae Musae fama decora tuae,
Urbis condignos modulata Iadrensis honores,
Et circum iusto regna Liburna modo;
Sincerum genium gentis novere Croatae. etc.
Strah i plač, strah i suze, teško iskušenje,
Ljubav cvili i boli, a i radost skladna.
Slovenske devojke da žive slušajući slovenski jezik,
Ispunjavam želje svoje u svetu da pevam.
Strah, suze, nevolje rata,
Dragi jecaji, veze i sklad ljubavi,
Da zemlja Ilirska zvuči u životu,
Pevam po svetu sklad svojih želja.
U slozi hrvatskih, pesme tako male,
U slovenskim pismima, da tebi drugom ne priliče.
– Hrvatskim pesmama, pevanju
Ilirskom, retko bi nešto ravno našao.
Da pokloni livade i gorske planine
Častni glas osladjuje tvoju Vilu Slovinku,
Pevajući pohvale Zadra dostojno
I slave kotarske istine oko sebe
Prepoznao čistu i pokojnu Hrvatsku.
Ali još jasnije to izražava Vincentije Zambonus, upućujući se na istog pesnika (str. 263), gde upoređuje Ragusinsku, Spalatensku, Pharsku, Nonsku, Tragurijsku i Šibensku slavonske muze – odnosno pesme koje su do tada izneli njihovi građani – sa Jadranskom Barakovichovom Muzom, ističući njenu izvrsnost; sve ih, kao Rimljani Dalmati, nazivaju svojim delima hrvatskim.Sed magis affatim Vincentius Zambonus, ad eundem Poetam /Pagina 263./ ubi Ragusinam, Spalatensem, Pharensem, Nonensem, Traguriensem et Sibenicensem Slavonicas Musas, sive ab illarum Civibus eatenus edita in lucem poëmata, cum Jadrensi Barakovitii Musa, ih huius excellentiam comparat; qui omnes, Romanis Dalmatae, sui opera Croatica vocant. Ita et Kittae Cvitja razlikova Ioannis Ioanitii, iuris utriusque Doctoris, Patricii Brachiensis, eiusdemque et Pharensis Ecclesiae Canonici et Vicarii subscribit Ginammus Venetus /Ad calcem eiusdem operis/
Eccoti un Nuovo Apollo
Travestito in humano;
Con Caratteri d’Oro
Merita Honor Soprano:
Con accenti Soavi,
Degno Heroe puo chiamarsi de gli Slavi.
Ex recentioribus quoque Patriae scriptoribus et Poëtis Vir doctrina pietateque insignis, Ioannes Zanottus, itidem iuris utriusque Doctor et Metropolitanae Iadrensis Canonicus, Publii Virgilii Aeneidem in vernaculam traducens, Slavonicam linguam vocat, Lectoremque hisce verbis alloquitur; Nemarim svitovnu pohvalu, radi çistoche bessida: jere koliko Gradova u ovoj kraini jest, mogu riti, da tuliko varsti jezikova ili govorenja jest, i svakki svoim zakonom osobitto govori, tako da svi Harvati jesmo, a jedan druggomu svakku bessidu nerazumimo. id est; Non curo Mundi laudem, pro sermonis elegantia: quippe quotquot ih hac regione Civitates sunt, tot, possum dicere, Grammaticae dialectos esse, et quisque particulari suo modo loquitur: adeo cum omnes Croatae simus, alter tamen alterius omne verbum non intelligimus. Nec aliunde Dalmatiae, a Romanis institutae Provinciae nomen hoc, quam a Dulmno Croatiae regione et olim urbe cognomini, Regiae Croatorum Coronationis loco (uti suo loco referemus) desumptum Romani dilatarunt: nec Dalmatiae Regni titulo alios quam Croatiae Reges usos comperimos. Iadram vero Ptolomaeus ut coeteri Geographi, in Liburnia statuit, /Libro 2. capite 17./ imo inter Liburnicas Insulas etiam Traguriam numerat, quas omnes Liburnicas Dandulus Venetus /Ad Annum 874./ appellat, Croatiamque, inter Macedones et Istros, in Albam et Rubeam dividit.
In Tabulis etiam Geographicis, /De Regno Dalmatiae et Croatiae/ nomini Latino affectatur Lucius; nam, ut in Prima nullius Dalmatiae meminit, in Secunda, recentiorem a Titio ad Neronem et in Tertia ad Drinum educit: ita Quartae titulum apposuit; Dalmatia post Imperii declinationem in Croatiam, Serviam et Dalmatiam ipsam distincta: ubi (cum priores tres Illyrico nomine recte inscripserit, nec in ipsa Tertia Dalmatiam per Liburnos extenderit) Illyricum, non Dalmatia, in Croatiam, Serviam et Dalmatiam distinctum asscripturus erat. Tandem in Quinta, Croatia Maritima nuncupata, Dalmaticum nomen inter Adriae Insulas, a patrio solo exulaturum, relegat.
Admiratione demum haud dignum est; rerum antiquitus in Croatia gestarum memoriam, tenuibus membranis aut corruptibilibus tabellis inscriptam, ad nupera Lucii tempora copiosam non supermansisse: ubi, quod lapis supra lapidem manserit, mirum! postquam tot infestis, Romanorum primum, diversorum deinde Barbarorum incursionibus fatigata, postremum tribus iam continuis saeculis Turcorum iugo maxima sui parte oppressa igne ferroque evertebatur Croatia! cuius valida quondam Oppida et opulentae Civitates, vallis, fossis et Civibus fortissimis munitae, prostratae adeo sunt et attritae, ut plurimarum vestigia vix noscantur, non paucarum etiam nomine abolito. Habuit autem (procul dubio) tam Diocleas, quam Archidiaconus manuscripta quaedam priscorum Regum rerumque Patriae monumenta, eaque (ob typorum tunc defectum ac litteratorum paucitatem, perque tot temporum iniurias) ad manus Lucii non pervenerunt. Nec omnis Regum aut rerum Croatiae in Latinis ipsorum privilegiis, ita orae maritimae expeditis, fundatur memoria: quae in locis illis, utique tutioribus et a populo litteras amante, conservata reperiuntur. alia Croatis suis Mediterraneis vernacule expedita, cum caeteris Regni et Regum opibus inter tot flammas periisse, censendum est. Reges autem illos Latinae linguae vix gnaros, posteriorum etiam Ungaricae nationis Croatiae Banorum, Bosnae quoque Regum privilegia, vernaculo sermone et litteris expedita, quae plura legi, probant.
Takođe, među novijim autorima i pesnicima domovine, istaknut po učenju i pobožnosti, Ioannes Zanottus, takođe doktor oba prava i kanonik metropolitanske crkve u Jadru, prevodeći Vergilijevu Eneidu na narodni jezik, naziva je slovenskim jezikom i obraća se čitaocu ovim rečima:Evo novog Apolona,
Prerušena u ljudsko obličje;
Zlatnim slovima,
Zaslužuje čast visoku:
Sa blagim akcentima,
Vredi heroja nazvati Slavena.
Drugim rečima:Nemarim svitovnu pohvalu, radi čistog besida:
jer koliko gradova u ovoj zemlji jest, mogu reći, toliko različitih jezika ili govorenja jest, i svaki svojim zakonom posebno govori, tako da svi Hrvati jesmo, a jedan drugom svaku besidu ne razumemo.
Naziv Dalmatia, ustanovljen od strane Rimljana za provinciju, nije preuzet ni iz čega drugog osim iz Dalmnog kraja Hrvatske i nekadašnjeg grada, kao što se koristi prilikom krunisanja hrvatskih kraljeva (o čemu ćemo govoriti kasnije); i nismo našli da su drugi osim hrvatskih kraljeva koristili titulu Dalmacije.– Ne brinem se za slavu sveta zbog lepote jezika; koliko god gradova u ovoj oblasti postoji, toliki su gramatički dijalekti, i svaki govori na svoj način; iako smo svi Hrvati, ipak ne razumemo međusobno svaku reč.
Stoga ni Bosance, ni Srbe, a još manje Narentane ili Primorske Hrvate, Lucije ne odvaja od Hrvata; ako se gleda isto ono što se u tipičnim primercima čita, i jasno je da je naslov njegovog dela De Regno Dalmatiae et Croatiae ne odnosi posebno na Narentu, ni na Bosnu ili Srbiju.Quapropter nec Bosnios, nec Serbios, minus Narentanos aut Croatos Maritimos a Croatis aeque separat Lucius: si idem ipsius sensus, qui typo vulgatis in exemplaribus legitur; et nimirum cum Operi titulum, de Regno Dalmatiae et Croatiae, non Narentiae in particulari, aut Bosnae vel Serviae posuerit. Marulus item transumptum Commentariolum de Regnum Dalmatiae et Croatiae gestis, non Serviorum aut Narentanorum, intitulat. Sic Presbyter Diocleas, Regnum Slavorum, Archidiaconus vero, uti et Diocleas deinde, etc. proprie vocant Croatorum. Et Bosna quidem (si ob Imperii Romani divisionem, Croatia dividi debuisset) minus quam Serbia Croatiae adimenda fuisset: ut quae nunquam, et Serbia aliquando Imperium Orientale cognoscebat; cum et haec Bulgariae contermina Croatorum gens /Anno 1019./ Cedreni testimonio sufficiente.
Sed ne ulterius Ioannis Lucii, erga Italum Romanumve in Dalmatia nomen affectatis nimium coniecturis, diutius replicandis, immorer: ne tot (inquam eiusdem /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 2. capite 15./ assensu) coniecturis Lector iam fessus, taedio opprimatur, illud pro coronide sit; quod /Ibi libro 4. capite 3./ Spalatensis Metropolis, sicuti toti Croatiae praeerat, et unicum tantum Traguriensem suffraganeum in Dalmatia retinebat, ita obsolescente Dalmatico cognomine, pro Croatiae sive Slavoniae Archiepiscopatu sumi coepit. Et, quae Latinis ac Graecis olim Liburnia et Illyris, Croatia nunc dicitur. Dalmatiaque /Thomas Archidiaconus capite 1, Ioannes Lucius operis citati libro 6. capite 4./ censebatur cum Croatia una Provincia.
Ex adductis Auctorum, superius citatorum sententiis, sub CROATIAE nomine censetur quod triplici Slavoniae Hornius assignat, et quod Romani olim Illyrico attribuerunt; exceptis hinc Rhaetiis, parteque Norici, illinc Achaia Aegaeisque Insulis, quas et ipsas tamen ob Illyrici (quod peculiare Croatorum nomen est) apud Romanos habiti, eiusque Linguae, per magnam Asiae et Europae maximam partem diffusae, amplitudinem declarandam, obiter attingemus: cum propriis tamen singularum limitibus, etymo, Insignibus, rebusque ac magis memorabilibus populi moribus: fidem in iis probatissimorum Auctorum secuti, in patriorum defectu.
HRVATSKU, ovu dosad raznovrsno od strane stranaca i neupućenih podeljenu, prvo bifurkativno delimo rekama, tj. Dunavom; na Severnu i Južnu. Tu južno delimo na Belu i Crvenu, kao što smo ranije naveli: kako bismo odredili srednju granicu. Belu (u kojoj nam predstoji najveći deo rasprave) dalje delimo na Primorsku, Mediteransku i Interamnijsku, dosad tako nazvane, kao i Alpestrsku. Ostalu Dalmaciju, modernu Hrvatsku, pravu Sloveniju i Norik, odnosno staru Iapidiju. Crvenu, pak, na Srbiju, Makedoniju, Bugarsku i Odrišu. Severnu, konačno, na Venecijansku, Sarmatsku i Ugarsku, svaku zasebno u svoje delove, razgraničene kroz knjige i poglavlja.CROATIAM hanc, varie hactenus ab exteris et inexpertis divisam, bifariam primum Danubio eius flumine partimur; in Septemtrionalem videlicet ac Meridionalem. Hanc in Albam et Rubeam, uti reperimus ante distinctam: medium limitem rectificaturi. Albam dein (in qua nobis plurimum agendum proponimus) in Maritimam, Mediterraneam et Interamniam, hactenus ita appellatas, nec non Alpestrem. alias Dalmatiam, Croatiam modernam, Sloviniam propriam, et Noricum, sive Iapidiam veterem. Rubeam porro in Serbiam, Macedoniam, Bulgariam et Odrysiam. Septemtrionalem demum in Venedicam, Sarmaticam et Ungaricam singulasque in suas partes, per libros et capitula distincturi.
His Prodromum absolvo, ut ad scopum propositum feliciter accedam, Deo, ac Caesare Meo faventibus.
Ter Magno et ter Sancto Deo honor.
J.M.J.J.M.J.
PRODROMUS IN CROATIAM REDIVIVAM
CROATIAE nomen, quam recentiores putant, antiquius est: Regnumque amplioribus olim terminis describebatur. Eam alii Chrovaitam et Chrovatiam, Horvatiam sive Hrvatiam dicendam, scribunt. Nomen a Corvino Messalla Antonius Bonfinius, Foris a Curati Bulgarorum Duce regioni natum falso autumant. Franciscus Glavinitius ab Harvatska fluvio Harvatiae nuncupationem format; quod fluvii nomen cum Adiectivum sit, fluvio a gente inditum esse potius credam. sed et hic quod solum irrigat, ignoramus: nisi sit Harvatska amnis exiguus penes Castellum sui nominis, in Croatiae Interamnensis Comitatu Varasdinensi, olim Zagorjensi, territorio Comitum Ratkajanorum oriens, ac in Crapinam defluens. Casparus Peucerus ait, /Carionis Chronici libro 4./ quod ab Occasu Croatae gens Heneta progressi paulatim ad ipsam Urbem regiam usque accesserunt populabundi; et tandem obtinuerunt sedem in ea Illyridis et Pannoniae parte, quae olim Liburnia vocata, nunc dicitur Croatia. Clarius Constantinus Porphirogenitus Imperator /De Rausio capite 30./ qui Sarmatas Belochrobatos, id est Albos, sive magnos, aut terram multam possidentes, appellat; et ex his generationem unam, nempe quinque fratres Clucam, Lobellum, Cosentzem, Muchlonem et Chrobatum, duasque sorores Tugam et Bugam, sub principe Porge Patre in Dalmatiam venisse, describit;ubi Abares incolas invenientes, bello per annos aliquot gesto vicerunt Chrobati: Abarumque partem occiderunt, coeteros parere sibi coegerunt: atque ab illo tempore a Chrobatis possessa nomen etiam Chrobatia accepit. Animadvertit in hac Porphirogeniti sententia Ioannes Lucius /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 1. capite 11./ Chrobatos Graece Hrovatos exprimi, qui Slave Hrvati indigetantur: ubi Graeci more solito asperitatem pronunciationis vitaturi o interiecere, atque b illorum per v nostrum effertur ut cum Slavorum Hrvati propria prolatione conveniat. Idem quoque Albos Chrobatos ex Beli et magnos ex veli apte deducit: cum beli slave albos, et veli magnos significet. Quod ipsum ante fatus Imperator probe explicat, dum /Capite 31. in fine/ subdit; Magna autem Chrobatia, quae etiam Alba appellabatur. Et /Capite 32./ magna Chrobatia Baptismi expers, et Alba quoque nuncupata. Sic magnos Hrvatos, vel magnam Hrvatiam pro Sarmatia, quae amplissima est regio, recte verbum veli slavum Graece appropriando, terras multas possidere Chrobatos Sarmatas intelligendum tradit: atque ideo /Capite 30./ praemittit; Chrobati vero tunc habitabant ultra Bagibarias, ubi nunc sunt Belochrobati. Bagibariae vocabulum slavum est, Graece detortum: quod Babje Gore, quasi vetulae Montes, quos Carpatios appellant, innuit. Fortasse autem iidem Hrvati Heruli sive Hrli sunt, etiam gens Slava, qui Anastasii Imperatoris tempore Danubii oras accolentes Liburniam et Dalmatiam occuparunt, Romanos Pannoniae incolas diu tribulantes: nam hi cum Gothis sive Slavis Croatis Presbyteri Diocleatis in aetate conveniunt. Et quidem Verli sive Herli idem significat, ac Latinis egregii dicuntur. nam et Vidomar sive Vidomir secundus Verlorum Rex circa eadem tempora in Dalmatiae Confiniis regnasse perhibetur, qui Sanctum Maximum cum quadraginta Christianis martyrio effecit; et Svevlad tertius illorum Rex, qui Narsetem contra Gothos iuvit, rebus heroicis clarus, memoratur; ut Procopius Caesariensis /Gothorum libro 2./ et Maurus Orbinus /Regno delli Slavi pagina 127. etc./ tradunt. quamvis et Crobizos, quos Herodotus /Libro 4./ Schimnus /Libro 7./ Strabo /Libro 5./ et Ptolomaeus /Capite 9./ in Alysia ponunt, citra Istrum, eosdem, qui nunc Croatae sunt, fuisse, inficias non eo; cum (ut /De Regno Dalmatiae et Croatiae libro 1. capite 11./ Ioannes Lucius ait) non videatur impossibile, Slavos aliis nominibus dictos ab antiquo, sicut ultra Istrum, ita etiam citra habitasse. Antiquius Crovatorum nomen facit Thomas Archidiaconus Spalatensis, qui anno Christi 1200. natus, sexaginta et octo supervixit: ubi /Capite 2. et 7./ Salonae urbium Illyricarum Reginae, captivitatem et destructionem, a Totila Gothorum Duce factam, describens ait: Venerant de Partibus Poloniae, qui Lingones appellabantur, cum Totila septem vel octo Tribus Nobilium. Hi videntes terram Croatiae aptam sibi fore ad habitandum, quia rari in ea coloni manebant, petierunt et obtinuerunt eam a Duce suo. Chroatia est regio montuosa a septentrione adhaeret Dalmatiae: haec regio antiquitus vocabatur Curetia, et populi qui nunc dicuntur Chroatae dicebantur Curetes vel Coribantes. Unde Lucanus.
Illic bellaci confisus gente Curetum,
Quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur vero Curetes, quasi Currentes: quia per montes et sylvas oberrantes, agrestem vitam ducebant: ex asperitate quidem Patriae naturam trahentes armorum asperitatibus, invasionibus, praedationibus, ferino more gaudebant: bellaces valde et quasi pro nihilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures Poetarum de quadam ridicula opinione notantur: etenim quando Luna Ecclipsim patitur, putantes eam a spiritibus corrodi, et consumi, omnia aeramenta domorum pulsant, quasi per strepitum daemonibus credunt Lunae succurrere laboranti. unde Virgilius:
Pulsantes aera Curetes. Permixti ergo populi isti, et facti sunt gens una, vita, moribusque consimiles, unius loquelae. At quia Curetes Insulani sunt, Curictae (quae vulgo Kurk) Liburniae adiacentis Insulae habitatores, a qua toti Croatiae continenti nasci potuisse nomen vix est possibile. quamquam et proxima illi Arbensis, Scylaci Cariandensi Catarabatis dicta, quam eiusdem Scylacis Interpres Holsteinus Arbatin vocat, ac altera Cratia prope Pharum, omnes Crovatiae regno adiacentes, in huius nomen quod conferant coniectari liceat; cum autem Croatiam montuosam esse regionem, et Dalmatiae a septentrione adiacere, dicat idem Archidiaconus, Chroatosque alias et Corybantes fuisse dictos asserat: verius a Corbavia provincia, Liburniae veteris Croatiaeque modernae media atque altissima regione, olim Corybantia dicta, Crovatorum nomen observatum esse censendum affirmo, Cui quoque regioni tum Curicta sive Curetia, et Catarabatis, cum etiam Cratia, exiguo freto, a Continenti separatae, proxime adiacent, imo prospectui quodammodo subiciuntur; earumque, et nimirum Curetum, vicinitas cum Poëtae relatione convenit, qui ait:
Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. imo et ipsi Curetibus attributi superius mores in ipsa Corbavia et Croatia passim ad nostram usque aetatem observabantur. Et quidem Corybantes exigua litterarum mutatione a Crovatorum nuncupatione differunt, qui se (ut diximus) Hrvatos, alii et Horvatos appellant, a Graecis Chrobati, a Germanis Korbati, a Latinis Croatae, Crovates et Chrobates dicti.
„Pulsantes aera Curetes” —
„Kureti koji udaraju u bronzu.”
„Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.”
(„To je delo Kureta, to je delo Koribanata.”)
Termini porro Croatorum Regni a diversis authoribus diversimode statuuntur. Graeci Orientalem Cetinae, Occidentalem Arsiae flumina ponunt. E quibus Porphirogenitus haec scripto reliquit. /Capite 30./ A Zentina fluvio Chrobatia incipit, extenditurque versus mare ad Istriae usque Confinia, sive Albunum Urbem, versus Montana, aliquatenus etiam supra Istriae Thema excurrit, versus Tzentina et Chlebna Serbliae regionem attingit. Subnectit Porphirogenito Lucius /Operis citati libro 1. capite 13./ At quia Chlebna ultra Zentinam (sive, ut hodie Cetinam) est; ideo subdit, versus Zentinam regionem attingit: ut cognoscatur flumen Cetinae in maritima parte Orientalem terminum Croatiae fuisse: in interiori vero Chlebnam quoque in Croatia inclusam; adducta altera eiusdem Imperatoris sententia, qua asserit, quod a Ragusio Zachlumorum Principatus initium habet, et ad Orontium flumen tendit, oraque Maritima Paganis, (id est Croatis non baptizatis) Montana, quae ad septentrionem Chrobatis, id est baptizatis quae infronte Serbliae contermina est. Graecos sequuntur Latini; communiterque Occidentalem Croatiae terminum ad Arsiam fluvium /Plinius libro 3. capite 13, Lucanus Annaeus libro 2. capite 1, Petrus Coppus, Maginus etc./ extendunt, uti ad secundum, sive posteriorem Liburniae terminum, et Albonam in Croatico solo esse affirmat Ioannes Lucius /Operis citati libro 6. capite 3./; priorem quippe ad Formionem amnem fuisse memorat Fuscus Palladius /De Situ orae Illyrici libro 1./, antiquitus ad Timavum et Alpes usque extensum fuisse in tractatu sequenti de Liburnia, docebimus; Patriorum scriptorum, omnium merito antiquissimus Thomas Spalatensis Archidiaconus /Capite 13./ haec Regni Croatiae adscribit fuisse Confinia, Ab Oriente Delmia, ubi Civitas Delmis, in qua est quaedam Ecclesia, quam Beatus Germanus Capuanus Episcopus consecravit, sicut scriptum reperitur in ea. Ab Occidente Carinthia, versus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatiae, et Istriae, ab Aquilone vero ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum, cum tota Maronia et Chulmiae Ducatu. Et rite Croatorum Regnum usque ad ripas Danubii xtensum fuisse adhuc anno Christi 838. observavit Ioannes Lucius /Operis citati libro 2. capite 2.et 8./ idemque a saepefato Imperatore Porphirogenito fideli memoriae traditum est; qui Turcis (nunc Ungaris) confines describens /Capite 30./ ait: Ad Orientem Bulgari, separante eos Istro, qui et Danubius ad septentrionem Patzi (hodie Poloni) ad Occidentem Franci (Germani) ad Meridiem Chrobati. A Chrobatis namque (ut idem prosequitur) qui in Dalmatiam venerunt, pars secessit et Illyricum tenuit, atque Pannoniam. Pannonia quoque Croatiae olim nomine tenebatur; Branslavonem quippe eius partis Regni Croatorum fuisse Ducem, quae inter Savum et Dravum sita est, Annales Francorum Fuldenses referunt /Anno 884./ et Ioannes Lucius /Operis citati libro 2. capite 2./. Croatos quoque fuisse qui Saviam occuparunt ex Porphirogenito et Cedreno constare, idem /Ibi libro 12./ asserit. Et alibi /Libro 1. capite 15./ Savia et ager Sirmiensis a Slavis Croatis occupata, Slavonia vocatur. Superiorem item Pannoniae partem Aeneas Sylvius, qui deinde Pius Pontifex et Stephanus Broderich Slavoniae sive Croatiae accensent. Aventinus praeterea /Libro 1./ fidem facit; quod Slavi traiecto Danubio Iustiniani I. Imperatoris tempore, occuparunt Dalmatiam, Liburniam, Pannoniam et partem Norici, quae etiamnum Slavonia dicitur. Nam et Turcae nuper dum in modernae Ungariae possessu fuissent, cis Danubianam Croatensem sive Croaticam, et populos Croatinos (Hrvatjani) appellabant. Sed et trans Danubium amplissimis terminis Croatorum Regnum extendebatur, ut ex superius narratis Porphirogeniti verbis constat, qui ulterius /Capite 31./ scribit; Chrobati, qui Dalmatiae partes incolunt, a Chrobatis Albis Baptisimo expertibus, originem ducunt, qui ultra Turciam prope Franciam, habitant, et Sclavis contermini sunt non baptizatis, Serblis, qui Chrobati dicuntur, lingua Sclavorum, id est terram multam possidentes. Et /Capite 30./ Caeteri vero Chrobati versus Franciam commorabantur, et appellabantur hodie Belochrobati, sive Chrobati Albi proprio Principi subiecti. Parent autem Othoni magno Regi Franciae, quae et Saxonia, Baptismique expertes, affinitatem cum Turcis, et amicitiam contrahunt.
Na to se nadovezuje Ivan Lucić (De Regno Dalmatiae et Croatiae, knj. I, pogl. 13), i dodaje:„Od reke Cetine počinje Hrvatska, i pruža se prema moru sve do granica Istre, tj. do grada Albona [= Labin]; u planinskom pravcu delimično čak i iznad teme Istre [= administrativne oblasti], a prema Cetini i Chlebni [= verovatno Livno ili Glina] doseže do zemlje Srbije.”
On dodaje i drugo Porfirogenitovo svedočanstvo, gde car piše:„Pošto se Chlebna nalazi iznad Cetine (to jest, kako se danas kaže, reke Cetine), zato [Porfirogenit] dodaje: 'doseže do područja Cetine', da bi se razumelo da je u priobalnom delu Cetina bila istočna granica Hrvatske, dok je u unutrašnjosti i Chlebna bila uključena u Hrvatsku.”
[Ovim Porfirogenit pravi razliku između Pagani = Neretljani, nekrštenih Hrvata primoraca, i Chrobati baptizati, krštenih Hrvata unutrašnjosti.]„Od Dubrovnika počinje kneževina Zahumljana i pruža se do reke Orontius [= Neretve]; a primorje, kojim vladaju Pogani (tj. nekršteni Hrvati), leži prema planinama koje su na severu od krštenih Hrvata, što znači prema granici Srbije.”
I s pravom je Ivan Lucić (u knj. II, pogl. 2 i 8) primetio da se Kraljevstvo Hrvata još godine Gospodnje 838. protezalo sve do obala Dunava.„Na istoku Delmija [= Duvno], gde je grad Delmis, u kojem postoji crkva koju je blagoslovio blaženi German, biskup Kapue, kako se i u njoj zapisano nalazi.
Na zapadu Koruška [Carinthia], prema moru sve do grada Stridona [= Štrigova?, po tradiciji rodno mesto sv. Jeronima], koji je sada granica Dalmacije i Istre.
Na severu, obala Dunava, sve do mora Dalmatinskog, zajedno sa celom Maroniom [= Marča, Pokuplje?] i knezovinom Hlumskom [= Zahumlje].”
Jer, kako isti dalje dodaje:„Na istoku su Bugari, koje odvaja reka Istar [= Dunav]; na severu su Patzi [= Poljaci]; na zapadu Franci [= Nemci]; a na jugu Hrvati.”
Panonija se, uostalom, nekada i imenom Hrvatska nazivala: jer, kako beleže franački Analisti Fuldenski (godine 884.) i Ivan Lucić (knj. II, pogl. 2),„Od Hrvata koji su došli u Dalmaciju, jedan se deo odvojio, i zauzeo Ilirik i Panoniju.”
Takođe i Porfirogenit i Kedrin svedoče da su Hrvati zauzeli zemlju uz Savu, što Lucić (tamo, knj. XII) potvrđuje.„Branislav je bio vojvoda onog dela kraljevstva Hrvata koji se nalazi između reka Save i Drave.”
I gornji deo Panonije pribrajaju Enej Silvije (koji je kasnije postao papa Pije II) i Stefan Broderik — Slavoniji, tj. Hrvatskoj.„Sava i područje Sirmija [= Sremska Mitrovica] koje su zauzeli Sloveni Hrvati, nazivaju se Slavonija.”
I u poglavlju 30. Porfirogenit još dodaje:„Hrvati koji nastavaju delove Dalmacije potiču od Belih Hrvata, koji nisu primili krštenje, i koji žive iza zemlje Turaka (tj. Mađara), blizu Francuske, i graniče se sa nekrštenim Slovenima, Srbima, koji se nazivaju Hrvati na slovenskom jeziku, tj. 'oni koji poseduju mnogo zemlje'.”
„Ostali Hrvati boravili su prema Francuskoj, i danas se zovu Belohrvati (Chrobati Albani), podložni sopstvenom knezu.
Oni su, pak, potčinjeni Otonu Velikom, kralju Francuske [tj. Nemačke i Saksonije], iako nekršteni, te održavaju srodstvo i prijateljstvo s Turcima (Mađarima).”
Sve se mora proveriti, ja ovo u 4.knjizi nisam našao. Ali zato je Peucer napisao tamo da su srpski despoti bili iz roda HenetaCaspar Peucer kaže (u 4. knjizi Carionove hronike) da su Hrvati, kao Heneti [tj. Veneti], napustivši zapad, malo po malo dopirali sve do kraljevskog grada [tj. do glavnog grada Ilirika], pustošeći,
i da su na kraju zauzeli naselja u onom delu Ilirika i Panonije koji se nekada zvao Liburnija, a sada se zove Hrvatska.
Cela fora kod Vitezovića je da nategne hrvatstvo preko celog Balkana. Tako, ako su negde pomenuti Nemanjići, njemu je to - pu, hrvatsko! Ladno i bez pardona.Sve se mora proveriti, ja ovo u 4.knjizi nisam našao. Ali zato je Peucer napisao tamo da su srpski despoti bili iz roda Heneta
Pogledajte prilog 1808320
I zaista, Bjelobardo i Bjelazora — gradovi Makedonaca poznati iz Plinijeve istorije — svedoče o starini i veličini jezika i moći Hrvata.
Štaviše, u kasnijim vremenima su kraljevi nemanjićke loze držali Makedoniju, Epir, Grčku, Rumuniju i Bugarsku pod svojom vlašću.
Odatle i Stefan IV, kralj zvan Dušan ili Milostivi, koji je koristio naslov Car Rimljana i Srba, odnosno Car Srbije, Grčke i Bugarske, i postavljao kraljeve Raške i Bugarske — kako svedoče Mauro Orbin (u već pomenutom delu), Jakov Lukarić, Georg Hornius i Kazimir Frešot.“