vujadin
Poznat
- Poruka
- 9.689
Nije za diskusiju nego za prevod onome ko zeli.
NEEMAN, quem Dalmatae NEMAGNAM vocant, illiusque fratres, Rasciam &Zentam inferiorem ingenti coacto exercitu, expugnarunt, Rodoslavo & Joanne seu Juanisco fratre inde expulsiv, quibus sola Catarensis urbs remansit. Quo quidem in bello Borichii Bosniensis Bani, cujus filiam uxorem duxerat Neeman, vel potiùs Mireslavus, copiis adjutus est. Borichio quippe filius ac successor fuit Culinus, vel ut praeserunt ( a ) Innocenti III. Epistolae, Bacilinus, vel potiùs Banculinus, in quibus mentio sit matrimonii initi à Miroslavo cum Bani istius Bosniensis sorore, ubi is Mirosclavus Chelmensis appellatur. Rodoslavus vero Ragusium se contulit, civibusque in suas partes allectis, Miroslavum aliquoties fudit. Inde Dyrachium profectus, Manuelem Imperatorem adjutorem perinde habuit. Is enim Theodorum Padiatem cum copiis consestim misit, qui Neemanem, quem ( b ) Nicetas Stephanus Neemanem vocat, Croatorum & Catarorum dominatum sibi vindicantem aggrederetur: qui cùm in montana primô se recepisset, veritus ne alium sibi iile principem in Servia substitueret, tandem supplex in illius castra venit, sidem in posterum Imperatori pollicitus, quam minimè tamen servavit : quamprimum enim à finibus suis recessit Manuel, Serviae statum suo arbitratu extemplo im ravit. Hanc autem Manuelis expeditionem ad annum MCLXXVII. ( 1177. ) resert ( c ) Antistes Tyrius Scribit ( d ) Cinnamus Neemanem tanto perculsum fuisse pavore, ut cum missis ad Imperatorem legatis veniam non obtinuisset, ipse ad illius tribunal venerit, capite aperto, nudatis usque ad cubitum manibus, fune à cervice pendente, gladiumque manibus tenens, principi se se ita dederit, ut quod vellet de se flatueret ; iisque Manuelem commotum, delictorum veniam indulsisse. ( e ) Luccarius vero in Ragusinorum gratiam quibuscum & Neemano simultas erat, hancce suscepisse expeditionem Imperatorem commemorat. Eadem fermè tempestare in Rasciam cum fratribus transiit Neeman, deletoque ac profligato in praelio ad Pistrinam Vladimiro, altero Rodoslovi fratre, qui hanc provinciam obtinebat, illius dominium adeptus est, ut & postea Zentae superioris. ( f ) Vladimirus gravi ac lerhali vulnere in co praelio accepto ; Ragusium fugit, ubi haud reulto post è vivis excessit, & in aede sacra sanctae Mariae ad Pilas, quae tum à Graecis monachis tenebatur, sepultus fuit. Exhinc Magni Jupani, seu, ut Graeci esserunt, Archijupani, dignitatem & titulum usurpavit, & in adeptae istius victoriae memoriam, Pistrinae regni sedem constituit, quod à successoribus deinceps observatum. Miroslavus & Constantinus Chelmensem provinciam obtinuere, fratri Neemani caeterùm obnoxii, quem ut dominum supremum ii agnovere. Cum Ragusinis rursum controversias exercuerunt circa annum MCLXXVII. ( 1577) ( g ) Neemanes porto vùm in Rascia moraretur , Fridericum I. Imperatorem per hosce tractus transeuntem execepit , & in Syriam tendentem, Nissi, seu ut habet Arnoldus Lubecensis, Nicaeae, ( Naissum vocant Bryenius & Cinnamus ) excepit, eique hominium praestitit. Tradunt sacrae istius Friderici Expeditionis scriptores obvios illum habuisse tres fratres, Neemanem, Chrazimirum, & Mechillavum, Magnos Serviae & Rasciae Comites, qui haud ita pridem hasce Graecis Augustis abstulerant provincias. ( h ) Anno deinde proximè sequenti, ab Isaacii Angeli Imperatoris, qui Rodoslavo favebat, copiis ad fluvium Moravam commisso praelio deletus est : ( i ) quibus quidem durantibus cum Rodoslavo Bellis, Constantinus frater nulla relicta prole è vivis execessit, ut & frater Miroslavus, unico superstite filio Andrea, ( k ) cùm paulo antè Miroslavus cum Neemane fratre concordiam abrupisset, & à Ragusinis Duce Michaële Bobalo fust fugatusque in Serviam sese recipere fuisset coactus. Miroslavi Comitis praetera mentio habetur in ( l ) Epistola Alexandri III. Pontificis Maximi ad Regem Hungariae Belam scripta, propter pecuniam quam is Spalatensi Archiepiscopo abstulerat. ( m ) Extinctis igitur frarribus, in Principem clegere Chelmenses Petrum Comitem, ex cadem ortum provincia, quam ille summâ prudentiâ nulli obnoxius pacatè rexit, licèt non semel à Bosniae & Croatiae Banis bello appetitus. ( N ) Hunc quidam Perdiccam vocant, ac Gliubomiri, quae vox Slavis Pacis amatorem sonat, filium suisse aiunt. Ob haeresim tamen quam amplexus est, vulgo infamatur. Miroslavi uxorem in Bosniam ad fratrem remisit, obiitque circa an. MCCXXXIV. ( o ) Extitere porro Neemani filii duo Tihomilus, & Symeon.
( a ) Innoc. III. lib. 11. Epist. 490. Edit Ven & apud Oder Reinald, an 1202. n. 8.
( b ) Nicet. lib. 4. Luccari. p. 26.
( c ) Vvil. Tyr. l. 20. c. 4 .
( d ) Cinnamus lib 6. n. 11.
( e ) Luccarius.
( f ) Luccarius.
( g ) Chron. Reicherip. & Godefrid. Mon. An. 1189. Tageno Patav. pag. 7. Arnold. Lubec. lib. 3. 6. 29. Expedit. Asiat. Frid. I. tom. 5. Canisit.
( h ) Nicet. in Isaat. l. 3. n. 4.
( i ) Arnold. Lub. l. 2. c. 2. 4.
( k ) Luccarius.
( l ) Vgbell. tom 7. Ital. Sacr. p. 1306.
( m ) Thom. Archib. in hist Salon. cap. 29. 30. 31.
( n ) Luccarius. p. 30.
( o ) Thom. Archib. c. 33.